- MORIONES
- MORIONESutut deformes ac monstrosi, in convivium animi gratiâ apud Romanos, sequioribus saeculis, recepti sunt. Martial. l. 3. Epigr. 82.Opimianum Morionibus nectarCrystallinisque murrhinisque propinat.Qui idem eorum formam ac elegantiam tangit. l. 6. Epigr. 39.Hunc vero acutô capite et auribus longis,Quae sic moventur, ut solent asellorum,Quis Morionis filium neget Gyrthae?ubi alii Cyrrhae vide ibi. Ab eodem stupor, cuius gratiâ inter coetera comparabantur, notatur l. 14. Epigr. 210. cui titul. Morio,Non mendax stupor est, nec fingitur arte dolosâ,Quisquis plus iustô non sapit, ille sapit.Idque immani pretio l. 8. Epigr. 13.Morio dictus erat: viginti milibus emi.Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit etc.Ita ut beatulis hisce pareat, non scripsisse Ulpianum: Fatuum vel Morionem vitiosum non videri. Hic erat nimirum luxus eruditus, nihil amoenum et molle arbitrari, nisi quod novitas et recte sentientium contemptus viris perditis commendarent. Plutarchus sane de Curiosit. testatur, fuisse Romae quosdam monstrorum conquisitores, qui venalium formositatem odiô habentes, forum Morionum frequentarent. Hos Γελωτοποιοὺς, risus concitatores, ni fallor, vocat Lucianus in Conviv, ubi nescio quem deformem, derasô capite, pauculos capillos in vertice gestantem eosque in cristam conformatos describit. Senec. Ep. 50. Harpasten uxoris meae fatuam seu hereditarium onus in domo mea remansisse. Ipse enim aversissimus ab istis prodigiis sum: Si quando fatuô delectari volo, non est mihi longe quaerendus, me video. Plin. iunior, l. 9. Ep. 17. Accepi tuas literas, quibus quereris, taediô tibi fuisse, quamvis lautissimam cenam, quia scurrae, cinaedi, Moriones, mensis inerrabant. Neque aliter Anacharsis, ille e Scythia sapiens, qui in convivio nullis Morionum nugis in risum se solvi passus, nimis rem seriam hominem esse, graviter dixit, quam ut derisui propinaretur: contra simiae illatae, tamquam animali ad id a natura facto, modice arrisit, apud Eustath. in Homer. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, ubi Morionum icones ex Casalio exhibet. A Morione Principem Monsterbergicum occisum habes supra, in voce Monsterberga.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.